PENETRALE Sacrum

PENETRALE Sacrum
PENETRALE Sacrum
cuius mentio apud Ael. Lamprid. in Antonino Heliog. c. 6. Sacra P. R. sublatis penetralibus (simulacris vel coeteris rebus, quae pro simulacris colebantur; quae penetralia et inspexit et tractavit et loco etiam movit, in Dei Heliograbali templum omnia conferens) profanavit. Ignem perpetuum exstinguere voluit. Nec Romanas tantum exstinguere voluit religiones, sed per Orbem terrae, unum studens ut Heliogabalus Deus unus ubique coleretur: et inpenum Vestae, quod solae Virgines solique Pontifices adeunt, irrupit, pollutus ipse omni contagione morum, cum iis qui se pollluerunt, et Penetrale sacrum auferre est conatus: Palladium erat, quod fatale pignus Romani Imp. vocat Liv. l. 26. Vide plura de eo apud Herodian. l. 1. c. 14. Erant autem istiusmodi Palladia ex ligno, sed auro vincta, ut videre est supra, in voce Palladium. Alias Penetralia, proprie dicta fuêre Penatum sacraria, in penitissima aedium parte, Fest. Laxius dein vox sumi et ad quorumvis Deorum templa extendi coepit; unde Servius ad Aen. l. 2. v. 484. et l. 6. v. 71. Penetralia exponit secreta templorum. In
singulari non rarô, ut inter alia apud Festum Avienum in descript. orae maritimae.
Templum in illa Veneris et Penetral cavum
Ab Adyto et Delubro distinguit Dempsterus, aitque, honoratiorum principumque virorum cadavera in Penetrali fuisse recondita: Sueton. Aug. c. 18. Per idem tempus conditorium et corpus Alexandri M. cum prolatum e penetrali subiecisset oculis. Ibidem et victimas im molatas, Lucian. l. 2. v. 127.
Ante ipsum Penetrale Deae, semperque calentes
Mactavêre focos. ——— ———
Pretiosissima quoque eodem loci abdi fuisse solita, ut metus praesentis Numinis sacrilegos absterreret, suggerit idem Poeta l. 5. v. 146.
——— Illa pavens adyti Penetrale remoti
Fatidicum, prima Templorum in parte resistit.
Quippe hic simulacra ipsorummet Deorum erecta stabant. Claudian. de Raptu l. 3. v. 112.
——— ——— Penetralibus amens Exilit.
Idem de Honorii Consulatu 4. v. 570.
——— ——— Sic Numina Nemphis
In vulgus praeferre solet, Penetralibus exit
Effigies, brevis illa quidem, sed plurimus infra
Liniger.
Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. l. 2. c. 2. E quibus facile patet, Penetral sanctissimum fuisse in Templis locum, et Adyti, quod ipsum intrare solis Sacerdotibus fas erat, secretiorem partem, unde et Oracula reddita: quamvis cum Ady. to non raro confundatur. Unde Rhellicanus interpres vocem Graecam ἄδυτα, apud Caes. Bell. Civ. l. 3. c. 105. secretum et Penetrale sacrum reddit. Iul. quoque Firmicus de errore profan. Relig. in Adytis, inquit, habent Idolum Osiridis sepultum: et Seneca Thyeste Actu 4. Sc. 1. v. 680.
Responsa dantur certa, dum ingenti sonô
Laxantur Adytô Fata, etc. ———
Cum in Delubro, sacrificaturi se abluerent, Isidor. l. 15. c. 4. et de futuro solliciti, caesarum ovium pellibus incubantes, somnia captarent, qua de re vide supra, in vocibus Delubrum, et Melotae. A Diis ad Principum secretiora loca denotanda, per licentiam, transiit vox, uti notat Servius. Aen. l. 2. v. 513. Unde Stat. Theb. l. 10. v. 175.
Ventum ad Concilii
penetrale, domumque verendam Signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger Rerum extrema movens, frustra consultat Adrastus: voce hâc intimum locum consilio habendo intelligit. Et Boethius de Consolat. l. 1. c. 4. ubi ait, Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, intima arcana domesticarum rerum per cam designat. Originem vocis quod attinet, Penetrale, quod penetrari soleat raro, dictum notat Agroetius, apud Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • ADYTUM — templi apud Gentiles locus, quem adire non licet: τὸ ἀπ´χρυφον μέρος τȏυ ἱεροῦ. Item Βέτης seu Βαίτης Graecis. Caesar de Bello Civ. l. 3. c. 105. Pergami in occultis et remotis templi, quo praeter Sacerdotes adire fas non est, quae Graece ἄδυτα… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DELUBRUM — dictum fuisse fustem delibratum vel decorticatum, quem pro Deo antiqui venerati sint, tradit Paulus Festi Pompeii abbreviator: cui Serv. adstipulatur dicens: Delubrum dictum propter lacum, in quo manus abluuntur; vel propter tectum coniunctum;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALLADIUM — Palladis simulacrum, quod Romae in aede Vestae fuit, cuius meminit Herodian. l. 1. c. 14. Id fuit e ligno compactum, movens oculos, atque hastam, quam manu gestabat, ut seribit Servius. Nam cum apud Troiam in honorem Palladis arx, et in eius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTA — Saturni filia ex Ope, testibus Diodor. Siculô et Apollodorô, secundum Q Fabium Victorem Iani uxor: quamquam a Poetis non raro pro terra sumitur, sive quod omnibus terrâ vestiatur, sive quod vi sua stet. Ovid. l. 6. Fast. . 299. Stat vi Terra suâ; …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THURIBULUM — vas in quo tus reponitur, magni olim in Sacris usus. Et quidem Hebr. c. 9. v. 4. inter instrumenta Sancti Sanctorum thuribulum aureum memoratur, quod nonnulli peculiare faciunt sanctiori huic loco, ex Levit. c. 16. v. 12. Alii Apostolum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • sacrario — /sa krarjo/ s.m. [dal lat. sacrarium, der. di sacrum cosa sacra ]. 1. (archit.) [ambiente in cui sono raccolti i resti o i ricordi di persone benemerite della patria: il s. dei caduti ] ▶◀ mausoleo, ossario, [se militare] cimitero militare.… …   Enciclopedia Italiana

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”